IONICA Secta

IONICA Secta
IONICA Secta
prima ex tribus antiquissimis Philosophrum sectis, quarum reliquae erant Italica et Eleatica. Coepir autem a Thalete Milesio, cuius patria praecipua Ioniae fuit civitas. Volui autem Thales, originem rerum esse aquam, fortasse ab Aegyptiis, qui a Iodaeis, edocitus: ex Mosis verbis, Gen c. 1. Spiritus ferebatur super aquas. Item, producant aquae reptile, successit Thaleti Auaximander Milesius, qui non unum, sed insinita asserens principia, mundos stat vit infinitos: Deos nativos, logoqueve intervallo orientes ac occidentes. Hunc excepit Anaximenes idem Milesius,
qui teste Augustino, omnes rerum causas insinito aeri dedit, nec Deos negavit aut tacuit; non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos credtdit, Ei surrogatus Anaxagoras Clazomenius, primus ex Asia scholam transtulit Athenas, ubi Socartem et Euripidem docuit, uti et Periclem. Illi successit Archelaus Atheniensis, qui ettam ipse de particulis inter se dissimilibus, (nam haec a Praeceptore hanserat) qutbus sigula quaeque sierent, ita onmia constare putavit, ut thesse etiam mentem dicere, quae corpora dissimilia, i. e. illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia, Augustin. de Civ. Det l. 8. c. 2. Hunc Socrates audivit, quimorali philosophiâ introductâ, de caelo ad terram philofophiam devotâsse dicitur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Philos. Sectis c. 5. Philosophi Sectae Ioniae. Thales Milesius. Anaximander Milesius. Anaximenes, eadem urbe oriundus. Anaxagoras Clazomenius. Archelaus Atheniensis. Vide quoque Georg. Horn. Hist. Phtlos. l. 3. c. 12. uti de alphabeto Ionum, Salmas. ubi supra p. 636.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ITALICA Secta — una ex tribus antiquissimis Philosophorum Sectis. Pythagoram conditorem babuit, qui in ea Italiae parte, quae Magna Gracia vocabatur, ubi Tarentus, Metapontus, Heraclea, Croto et Thurii, docuit, unde Sectae nomen. Aliquot autem Annis Ionicâ, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHILOSOPHIA — I. PHILOSOPHIA Pythagorae γνῶσις τῶ ὄντων ᾗ ὄντα ἐςτὶν. Cognitio entium qua entiasunt: Platoni μελέτη θανάτου, Meditatio mortis: Aristoteli τείχνη τεχνῶν καὶ ἐπιςτήμη ἐπιςτημῶν, Ars artium et scientia scientiarum: Mich. Psello Cognitio omnium… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”